Alleluia, Alleluia!

Alleluia, Alleluia, Alleluia.
O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie.

Alleluia.

 

 

Victimae paschali laudes
inmolent Christiani.

Agnus redemit oves:
Christus innocens Patri
reconciliavit pecatores.

Mors et vita duello
conflixere mirando:
dux vitae mortuus,
regnat vivus.

Dic nobis Maria, quid vidisti in via?

Sepulcrum Christi viventis,
et gloriam vidi resurgentis,
angelicos testes, sudarium et vestes

Surrexit Christus spes mea;
precedet suos in Galileam.
Scimus Christum surrexisse
a mortuis vere.

Tu nobis victor Rex, miserere.

Amen. Alleluia.