PROPRIUM DE TEMPORE

TEMPUS NATIVITATIS
IN NATIVITATE DOMINI

I classis cum octava II classis

    In festo Nativitatis Domini quivis sacerdos tres Missas celebrare potest. De agendis, si sacerdos eodem die duas vel tres Missas celebret, vide Ritum servandum in celebratione Missæ, tit. XIV.

AD PRIMAM MISSAM
In Nocte
Statio ad S. Mariam majorem ad Præsepe

 

Ant. ad Introitum
Ps. 2, 7
 

minus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Ps. ibid., 1 Quare fremuérunt gentes: et pópuli meditáti sunt inánia?. Glória Patri.

Oratio

DEus, qui hanc sacratíssimam noctem veri lúminis fecísti illustratióne claréscere: da, quǽsumus; ut, cujus lucis mystéria in terra cognóvimus, ejus quoque gáudiis in cælo perfruámur: Qui tecum.

Léctio Epístolæ beáti Páuli Apóstoli ad Titum.

Tit. 2, 11-15

 


CArissime: Appáruit grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut abnegántes impietátem, et sæculária desidéria, sóbrie, et juste, et pie vivámus in hoc sǽculo, exspectántes beátam spem, et advéntum glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi: qui dedit semetípsum pro nobis: ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Hæc lóquere, et exhortáre: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale   

Ps. 109, 3 et 1

    Tecum princípium in die virtútis tuæ: in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimícos tuos, scabéllum pedum tuórum.

   Allelúja, allelúja. Ps. 2, 7 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Allelúja.

Sequéntia Sancti Evangélii secundum Lucam.

Luc. 2, 1-14

IN illo témpore: Exiit edíctum a Cæsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Hæc descríptio prima facta est a præside Syriæ Cyríno: et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem. Ascéndit autem et Joseph a Galilæa de civitáte Nazareth, in Judæam in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem: eo quod esset de domo et família David, ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre prægnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies ut páreret. Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório. Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Dómini stetit juxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis Angelus: Nolíte timére: ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum: Inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio. Et súbito facta est cum Angelo multitúdo milítiæ cæléstis, laudántium Deum, et dicéntium: Glória in altíssimis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.

    Credo, per totam octavam.

Ant. ad Offertorium

Ps. 95, 11 et 13

    Læténtur cæli, et exsúltet terra ante fáciem Dómini: quóniam venit.

Secreta


ACcépta tibi sit, Dómine, quǽsumus, hodiérnæ festivitátis oblátio: ut, tua grátia largiénte, per hæc sacrosáncta commércia, in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia: Qui tecum vivit et regnat in unitáte.

    ¶ Præfatio de Nativitate Domini: quæ dicitur 1° tamquam propria in Missis de Nativitate Domini et de ejus octava; et 2° tamquam de Tempore, infra octavam Nativitatis Domini, et etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam de divinis mysteriis vel Personis non habent; et insuper a die 2 ad diem 5 Januarii in Missis, quæ præfatione propria carent.

    ¶ Infra actionem: Communicántes et noctem sacratíssimam celebrántes. Et dicitur cotidie usque ad octavam Nativitatis inclusive: sed in hac Missa tantum dicitur noctem, deinceps vero diem.

Ant. ad Communionem

Ps. 109, 3

    In splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.

Postcommunio


DA nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, qui Nativitátem Dómini nostri Jesu Christi mystériis nos frequentáre gaudémus; dignis conversatiónibus ad ejus mereámur perveníre consórtium: Qui tecum vivit et regnat in unitáte.

 

Archivum Liturgicum
Cpyright MMV – Novissimæ variationes 14-dic-2005 – Epistola electronica
Transcipsit in formam electronicam Petrus Scifius ferrariensis

Anuncios