La primera regla de los seglares dominicos

 

           De esta regla no conocemos ningún manuscrito anterior a su aprobación pontificia, es decir, a la constitución Sedis Apostolicae del 26 de junio de 1405, en la que Inocencio VII recoge el texto oficial (BOP II 473). A este efecto, el dominico Tomás Caffarini de Siena había escrito su Tratactus de ordine fratrum de Poenitentia s. Dominici reproduciendo la Regla del maestro Munio entonces en uso. Podemos encontrar el texto de la regla recogido por Thomas Caffarini en la edición de su obra realizada por H. M. Laurent, Siena 1938, pp. 37-44.

 

 Para propagar la regla y su aprobación pontificia, Tomás de Siena hizo autentificar por su amigo François Bembo, obispo de Castello (Venecia), una serie de transumpta.

 

 El mismo texto se lee en ciertos pequeños libros en pergamino confeccionados por las fraternidades locales después de la publicación de la Bula. Es el caso, en la biblioteca comunal de Siena, del código T II 8, pp. 25-29. Las variantes que se encuentran en la diferentes copias son mínimas e irrelevantes.

 

 Otras copias de la regla se encuentran en algunos pequeños libros, con frecuencia ricamente iluminados, que pertenecen a secciones femeninas. Es el caso del código 266 (5407) de la biblioteca comunal de Volterra, s. XV, f. 2r-16r. El texto de la regla está traducido en estos casos del masculino al femenino, por ejemplo filia en lugar de filius, etc. La omisión del parágrafo 3 que se refiere a las mujeres casadas, y del parágrafo 4 relativo a los hombres casados, prueba que la adaptación estaba destinada a una fraternidad compuesta por vírgenes y viudas. Los dos pasajes que se refieren únicamente a los hermanos son pura y simplemente omitidos como es el caso del incidente sacerdos unam missam (par. 39) y todo el capítulo XIV De armis a fratribus non ferendis. De esta manera, la numeración de los capítulos XIV y siguientes disminuye en una unidad (el capítulo 21 en lugar del 22).

 

 

Regula Fratrum et Sororum Ordinis de Penitentia Beati Dominici,

Fundatoris et Patris Fratrum Ordinis Predicatorum

 

 

Cap. I. De recipiendis et eorum conditione.

 

1. In primis ut hic ordo continuum et perpetuum de bono in melius recipere valeat incrementum, quod ex receptione personarum bene dispositarum plurimum noscitur dependere, volumus et ordinamus, quod nullus recipiatur ad ordinem huius fraternitatis nisi per magis­trum sive directorem et per priorem dicte fraternitatis, vel de ipso­rum licentia, ac etiam de assensu maioris partis fratrum professorum fraternitatis eiusdam loci, premissa tamen diligenti examinatione, quod sit honeste vite et bone fame, ac de heresi nullatenus sit suspec­tus, quinimmo tamquam sancti Dominici singularis in domino filius, sit veritatis catholice fidei iuxta suum modulum emulator et zelator precipuus.

 

2. Qui etiam antequam habitum religionis recipiat, de alienis, si qua habuerit, satisfaciat ad plenum, et proximis reconciliari necnon et paratum sive conditum suum testamentum tenere studeat iuxta consilium et ordinationem confessoris discreti.

 

3. Et eadem examinatio fiat de mulieribus ingressum huius ordinis petentibus; habentibus tamen viros non pateat ingressus ad consor­tium dicte fraternitatis, nisi de virorum suorum licentia et consensu, de quo consensu fiat publicum instrumentum.

 

4. Idem quoad hoc servari volentes in viris uxores habentibus, nisi obstaret in ipsis vel altero ipsorum aliqua causa, que legitima iudi­caretur consilio discretorum.

 

 

Cap. II. De habitu fratrum et sororum.

 

5. Omnes autem, tam fratres quam sorores dicte fraternitatis induan­tur panno albo et nigro, qui nec in colore nec in valore nimiam pre­tiositatem pretendat, sicut decet honestatem servorum Christi.

 

6. Mantellum sit de nigro, et fratrum capucia similiter sint de nigro; tunice vero sint de albo, quarum manice protendantur usque ad pugnum et sint clausae.

 

7. Corrigias de corio tantum habeant, quibus sorores cingantur sub tunica. In bursis et calceamentis et ceteris omnem mundanam rese­cent vanitatem. Vela vero sororum et binde sint alba de panno lineo vel canapino.

 

 

Cap. III. De benedictione vestium sive habitus et de modo recipiendi ad hunc ordinem.

 

8. Recipiatur auteur recipiendus in loco capituli fraternitatis vel ante aliare ecclesie fratrum ordinis Predicatorum illius loci, et a magi­stro sive directore supradicto vel eius vicario[1].

 

9. Qui magister, assistente induendo et petente humiliter flexis geni­bis recipi, presentibus aliquibus aliis fratribus Predicatoribus et priore fraternitatis vel eius vices gerente, cum aliis de fraternitate, benedicet primo habitum eius, qui debet recipi, hoc modo videlicet: « Ostende nobis domine misericordiam tuam etc. Dominus vobiscum etc. Oremus. Domine Yhesu Christe, qui tegimen nostre mortalitatis induere dignatus es, obsecramus immense largitatis tue abundantiam, ut hoc genus vesti­mentorum, quod sancti patres ad innocentie et humilitatis indicium ferre sanxerunt, ita benedicere digneris, ut qui hoc usus fuerit, te induere raereatur, Christum dominum nostrum. Amen. ».

 

10. Postea vero tali habitu benedicto et per receptum seorsum induto atque ad gradus altaris reverso et ante magistrum genuflexo, dicet magister : Veni creator spiritus, et fratres qui el assistunt, ipsum pro­sequantur usque ad finem. Deinde dicatur : Kyrie eleyson, Christe eleyson. Pater noster etc. Emitte spiritum tuum etc. Salvum lac servum tuum etc. Dominus vobiscum etc. Oremus. Deus qui corda fidelium sancti spiritus illustratione docuisti etc. Pretende domine famulo tuo [dexteram celestis auxilii, ut te toto corde per quirat et que digne postulat, assequatur] etc. et responso Amen aspergatur sic indutus a magistro aqua benedicta.

 

11. Deinde omnes fratres fraternitatis ipsum recipiant ad oeculum pacis. Et eodem modo ante altare recipiantur mulleres, quemadmo­dum est de fratribus supra dictum.

 

 

Cap. IV. De professione seu modo profitendi.

 

12. Completo anno, vel ante, si magistro et priori supradictis vel cui commiserint, et etiam maiori parti fratrum professorum fraterni­tatis visus fuerit idoneus, ad professionem recipiatur.

 

13. Profitebitur autem hoc modo videlicet : Ad honorem dei omni­potentis, patris et filii et spiritus sancti, et beate Marie virginis et beati Dominici, ego N coram vobis N magistro et [N] priore fratrum ordinis de Penitentia beati Dominici talis loci, profiteor me velle de cetero vivere secundum formam et regulam fratrum et sororum eiusdem ordinis de Penitentia beati Dominici usque ad mortem. Mulieres vero eodem modo profiteantur coram magistro supradicto et priorissa, vel cui commi­serint.

 

 

Cap. V. De statuto permanentie in hoc statu.

 

14. Statuimus autem, ut nullus frater nec soror huius fraternitatis et ordinis post supradictam professionem de hoc ordine egredi valeat, nec eisdem ad seculum reverti liceat, sed bene possint libere transire ad unam de approbatis religionibus tria vota solemnia profitentibus.

 

 

Cap. VI. De horis canonicis dicendis.

 

15. Fratres et sorores dicent cotidie horas canonicas, nisi infirmi­tate impedientur.

 

16. Pro matutinis dicant viginti octo Pater noster, pro vesperis qua­tuordecim, pro qualibet horarum septem.

 

17. Ad honorem vero beate Marie semper virginis pro qualibet hora superius nominata tot Ave Maria quot Pater noster dicere teneantur.

 

18. Pro benedictione autem mense dicant unum Pater noster. Cum vero surgunt a mensa, dicant similiter unum Pater noster pro gratia­rum actione vel psalmum Miserere mei deus vel psalmum Laudate, qui sciunt.

 

19. Omnes etiam, qui sciunt symbolum apostolorum, videlicet Credo in deum, dicent illud semel in principio matutinarum et etiam ante primam et quando completorium fuerit terminatum.

 

20. Qui auteur sciunt et dicunt horas canonicas, quemadmodum faciunt clerici, predicta Pater noster et Ave Marie dicere minime tene­antur.

 

 

Cap. VII. De surgendo ad matutinas.

 

21. Ad matutinas dominicis diebus et festivis a festo omnium sanc­torum usque ad festum resurrectionis dominice omnes surgant.

 

22. In adventu et quadragesima surgant omni nocte.

 

23. Qui vero occupantur cotidiano opere manuali, horas suas dicere poterunt de mane usque ad vesperas exclusive.

 

24. De sero vero vesperas et completorium simul dicant.

 

 

Cap. VIII. De confessione et communione.

 

25. Omnes quater in anno ad minus, videlicet in festo nativitatis domini, resurrectionis ipsius, penthecosten et in festo assumptionis aut nativitatis beate virginis peccata sua confiteantur diligenter, et eucha­ristie devote studeant recipere sacramentum, nisi forsan ex aliqua causa rationabili alicui ex ipsis esset a suis confessoribus interdictum.

 

26. Qui autem ex devotione sua sepius voluerit infra annum com­municare, petita a suo prelato licentia et obtenta, devotionem suam cum dei benedictione poterit executioni mandare.

 

 

Cap. IX. De silentio in ecclesia  observando.

 

27. In ecclesia, dum celebratur missa vel cantatur divinum offi­cium seu actualiter proponitur verbum dei, omnes silentium servare studeant, et orationi ac divino officio diligenter intendant, nisi ex aliqua speciali et occurrente necessitate aliquid silenter loquantur.

 

 

Cap. X. De reverentia exhibenda ecclesiarum prelatis et ecclesiis eorundem.

 

28. Fratres et sorores ecclesias, quarum parochiani et parochiane existunt, iuxta canonicas sanctiones et bonos mores et cum omni devotione studeant visitare et ecclesiarum suarum prelatos, videlicet episcopos et inferiores, summe revereantur ipsorumque iura absque omni diminutione et fideliter eis solvant, et hoc tam in decimis quam oblationibus alias quomodolibet consuetis.

 

 

Cap. XI. De ieiunio.

 

29. A dominica prima adventus usque ad nativitatem domini cotidie tam fratres quam sorores ieiunent, et similiter a dominica in quinqua­gesima usque ad pascha resurrectionis domini idem observent[2].

 

30. Ferias autem sextas ieiunabunt omni tempore, et ieiunia omnia ab ecclesia instituta. [150]

 

31. Qui autem voluerint amplius ieiunare seu austeritates alias facere, poterunt, habita licentia a prelato suo vel de consilio confessoris discreti.

 

 

Cap. XIII. De cibo.

 

32. Fratres et sorores huius fraternitatis uti poterunt carnibus die­bus dominicis et tertia et quinta feria; ceteris vero diebus abstineant, nisi sint infirmi aut multum debiles vel minuti, vel nisi precipuum festum fuerit illa die, aut quia essent in itinere constituti.

 

 

Cap. XIII. De discursu.

 

33. Vagos curiososque discursus per civitatem non faciant. Sorores vero sole non discurrent, maxime iuniores.

 

34. Ad nuptias et choreas sive ad dissoluta et mundana convivia sive ad vana spectacula nullo modo accedant.

 

35. De civitate vero seu castro, ubi habitant, non exeant, etiam causa peregrinationis, absque licentia speciali prelati vel magistri fra­ternitatis iam dicte.

 

 

Cap. XIV. De armis a fratribus non ferendis.

 

36. Invasions seu impugnationis arma secum fratres non deferant nisi pro defensione fidei christiane aut ex alia rationabili causa et de suorum prelatorum licentia.

 

 

Cap. XV. De infirmis visitandis et procurandis.

 

37. Deputentur per priorem duo ex fratribus qui, cum quempiam ex eisdem noverint infirmari, ipsum, quamcitius caritative poterunt, studeant visitare et statim a principio ad recipiendam penitentiam et alia ecclesiastica sacramenta eundem efficaciter exhortentur, et si necesse fuerit, ministerium corporale, prout commode poterunt, eidem studeant adhibere. Si vero fuerit pauper, necessaria de bonis propriis vel communibus, prout facultas permiserit, sibi ministrare procurent. Et idem faciant sorores circa suas infirmas.

 

 

Cap. XVI. De obitu fratrum et sororum et suifragiis eorundem.

 

38. Quando continget aliquem ex fratribus ex hac luce migrare, ceteris confratribus, qui sunt in eadem civitate vel castro, nuntietur, ut procurent defuncti exequiis personaliter interesse, a quibus non recedant, donec corpus fuerit traditum sepulture. Hoc idem circa sorores decedentes volumus observari.

 

39. Preterea infra octo dies post ipsius defuncti sepulturam imme­diate sequentes, quilibet frater et soror dicat pro anima eius: sacerdos unam missam, sciens vero psalterium psalmos quinquaginta, illiterati vero centum Pater noster dicant, addendo in fine cuiuslibet Requiem aeternam etc.

 

40. Et preter hec quilibet infra annum pro fratrum et sororum tam vivorum quam defunctorum salute tres missas faciat celebrari. Qui vero sciunt psalterium, illud dicant, et ceteri quingenta Pater noster dicere teneantur.

 

 

Cap. XVII. De institutione prioris et priorisse.

 

41. Priore fraternitatis mortuo vel amoto, magister sive director fraternitatis cum consilio antiquorum de fraternitate instituant prio­rem.

 

42. Singulis auteur annis infra octavas pasche vel alio tempore supra­dictus magister habeat consilium cum antiquioribus de fraternitate super amotione vel confirmatione prioris, et sic priorem confirmare vel amovere poterit, secundum quod ipse cum prefatis iudicaverit expedire. [153]

 

43. Consimiliter etiam de consilio dicti magistri et aliquorum de fraternitate magis antiquorum poterit prior fraternitatis ordinare de suppriore vel vicario fraternitatis et etiam postmodum confirmare vel amovere secundum quod eisdem visum fuerit expedire. Qui sup­prior vel vicarius tantam potestatem habeat, quantam prior sibi concedet.

 

44. Et hec eadem forma in institùtione et destitutione priorisse et suppriorisse modo simili observetur.

 

 

Cap. XVIII. De officio prioris et priorisse.

 

45. Prioris officium erit cum omni diligentia servare in se, que in regula scripta sunt, et sollicitam dare operam, ut ab aliis confratri­bus observentur.

 

46. Si quos vero vident transgredientes aut etiam negligentes, cari­tative corripiat et emendet, vel si magis sibi videtur expediens, fra­ternitatis magistro et directori, ut corrigat, poterit intimare.

 

47. Priorisse etiam erit officium sollicite ecclesiam visitare, ceteras etiam sorores excitare ab observantiam regularem, diligenter etiam per seipsam et alias, quibus imponat, observare quod in incessu, statu, habitu nihil per aliquam consororum fiat, quod cuiusquam merito tur­bare possit aspectum.

 

48. Precipue autem attendat, ne sorores cum quocumque viro, cuius­cumque conditionis existat, familiaritatem contrahant et maxime iuniores, nisi forsan talis vir sorori illi attineat infra tertium consan­guinitatis gradum ad longius, cum hoc tamen existens bone vite et fame.

 

 

Cap. XIX. De correctione fratrum atque sororum.

 

49. Si quis notatus fuerit de aliqua familiaritate suspecta et ter admonitus per prelatum se non emendaverit, excludatur ad tempus a capitulo et consortio ceterorum confratrum.

 

50. Qui si nec se correxerit, tunc de fratrum consilio discretorum, de ipsorum penitus consortio publice excludatur, nec admittatur de cetero, nisi confratribus omnibus videatur esse correctus.

 

51. Item si quis confratri vel alteri cuicumque obprobrium dixerit, quod sonare infamiam videatur, aut ex ira quemquam percusserit, vel ad locum sibi prohibitum ire presumpserit, seu inobedientiam quam­cumque commiserit, aut etiam prelato mendacium ex industria dixisse deprehensus fuerit, abstinentia panis et aqua vel exclusione a capi­tulo aut etiam a consortio aliorum fratrum plus vel minus secundum conditionem persone et exigentiam delicti gravius vel levius corri­gatur.

 

52. Item si quis crimen mortale commiserit, talis de consilio maioris partis fratrum professorum fraternitatis illius loci secundum exigen­tiam culpe et conditionem persone gravius vel levius puniatur, sic quod sit ceteris in exemplum.

 

53. Quam punitionem si ferre recusaverit, de consilio discretorum de isto ordine exepellatur. Circa sororum vero correctionem illud idem volumus per omnia observari.

 

 

Cap. XX. De congregatione fratrum et sororum et institutione magistri sive directoris eorundem necnon et de statuto  totalis subiectionis istius status sub generali magistro ordinis fratrum Predicatorum et prioribus provincialibus eiusdem ordinis.

 

54. In quolibet autem mense semel certa die et hora per supra­dictum magistrum vel eius vicarium deputandis, ad ecclesiam fratrum Predicatorum conveniant fratres omnes ordinis fraternitatis, dei ver­bum et etiam missam, si hora competens fuerit, pariter audituri.

 

55. Et tunc per ipsum magistrum ipsis legatur regula ista et expo­natur, et tunc de agendis fratres informet et negligentes corrigat et emendet, prout secundum deum et istam vivendi formam vident expedire.

 

56. In cuiuslibet etiam mensis prima sexta feria sorores ad eccle­siam fratrum Predicatorum conveniant, similiter dei verbum et mis­sam communiter auditure, quibus etiam legatur ista regula et expo­natur, de suisque excessibus corrigantur per magistrum deputatum eisdem.

 

57. Volumus autem, quod in qualibet civitate et castro, ubi fuerint fratres et sorores huiusmodi, habeant in magistrum et directorem aliquem idoneum fratrem sacerdotem de ordine Predicatorum, quem postulaverint a generali magistro vel provinciali illius provincie dicti ordinis Predicatorum, aut quem ipse generalis magister aut provin­cialis per se vel alium eiusdem concedere et assignare decreverit.

 

58. Volentes insuper et statuentes universos fratres et sorores huius­modi de Penitentia beati Dominici, ubicumque existant, directioni et correctioni ipsius generalis magistri ordinis antedicti et prioris pro­vincialis illius provincie eiusdem ordinis pro eorundem ampliori con­servatione et promotioni totaliter subiacere, quantum ad illa vide­licet, que eorundem vivendi modum et formulam concernere digno­scuntur.

 

 

Cap. XXI. De dispensatione facienda, rationabili causa concurrente.

 

59. Prior fraternitatis cum fratribus suis et priorissa cum suis so­roribus, magister autem et director eis deputatus cum utrisque in abstinentiis, ieiuniis et austeritatibus alüs in supradictis capitulis con­tentis ex causa legitima et rationabili, cum expedire viderint, pote­runt dispensare. [156]

 

 

Cap. XXII. De obligatione huius regule et vivendi formule.

 

60. Demum, quemadmodum in constitutionibus ordinis fratrum Predicatorum continetur, ita volumus et ordinamus, quod in ista regula seu vivendi formula habeatur, videlicet quod preter divina et ecclesie precepta atque statuta in ea contenta, in reliquis huiusmodi regule constitutionibus sive ordinationibus fratres et sorores ad culpam nullatenus obligentur, sed solum ad penam, quam, cum a prelato vel magistro contingat ex quavis transgressione imponi, per transgressorem humiliter et prompte suscipiatur et similiter opere perficiatur, coope­rante gratia domini et redemptoris nostri Yhesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat deus per omnia secula seculorum. Amen.


 


[1] Const. O. P., d. 1, c. 13 De recipiendis : «In quolibet conventu tres ydonei fratres eligantur communi consilio capituli, qui recipiendos in moribus et scientia diligenter examinent, et examinationem priori et capitulo refe­rant, eorum iudicio ac recipi debeant relinquentes. Qui cum adducti fue­rint in capitulum, prosternant se in medio. Interrogati vero a prelato quid querant, respondeant : ‘Misericordiam dei et vestram’. Quibus ad iussum prelati erectis exponat eis austeritatem ordinis, voluntatem eorum requirens. Qui si respondent se velle cuncta servare, dicat post cetera ‘Dominus qui incepit, ipse perficiat’. Et conventus respondeat : ‘Amen’. Tune depositis secularibus vestibus et religiosis indutis in nostram socie­tatem in capitulo recipiantur ». Ordinarium O. P., p. 123, n. 486: « Dum novitius incipit in capitulo indui, cantor incipiat cantando ‘Veni creator’. Et cum indutus fuerit. egrediatur conventus processionaliter ad eccle­siam… magistro novitiorum ultimo ducente novitium… usque ad gradum altaris, ibique faciat eos prosternere ».

[2] Caro § 23. Const. O. P., d. 1, c. 4 : «In toto autem adventu et quadra­gesima et ieiuniis quatuor temporum, in vigiliis… et omnibus sextis feriis … quadragesimali utimur cibo et ieiunamus, nisi… cum aliquo propter laborem dispensetur… vel nisi precipum festum fuerit». Règle de la Milice de J. Chr. App. VI § 19.

 

  

Anuncios